monumenta.ch > Hieronymus > Psalmi, 100 > bnf15046.189 > 233 > ad Corinthios II, 10 > bsbClm14439.63 > sectio 19 > bnf9389.362 > uwbM.p.th.f.69.122 > sectio 12 > bsbClm14439.88 > 464 > sectio 8 > sectio 18 > bnf15046.192 > bavPal.lat.311.324 > bsbClm6224.410 > sectio 90 > bsbClm14439.68 > sectio 1 > bnf8907.603 > bsbClm14056.169 > csg899.27 > bnf15046.268 > csg68.404 > bnf17416.97 > bsbClm14439.89 > Matthaeus, 22 > bnf6796.87 > sectio 39 > uwbM.p.th.f.68.94 > uwbM.p.th.f.12.72 > csg51.264 > sectio > habCod.Guelf.81Weiss..175 > sectio 11 > bumMs.H125.138 > bsbClm14056.81 > bnf17416.127 > bavPal.lat.311.338 > csg207.103 > bumMs.H125.11 > bavPal.lat.311.340 > sectio 14 > sectio 3 > sectio 33

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 8, 33
Tunc sane homines propter infidelitatem suam non possunt confidere, ut possibile sit huic homini se ad Deum convertere de sua iniquitate; propterea quia vident eum quasi escam esse diaboli. Ego tamen nolo illum hominem deserere, sed medio adiutorio et praelio volo esse pro ipso in certamine, ubi suaviter primum incipio tangere quasi duritiam lapidis illius peccati, quoniam quasi difficile est eum confringi in tam maximo fetore horribilium scelerum, quae sibi sunt praedictae causae magnae sordis et nequitiae, et quae sunt veluti cadaver putredinis, et esca diaboli, quam ipse certissime absorbuit in ventrem suum. Quomodo? Scriptura habet de Filio Dei dicente: Meus cibus est ut faciam voluntatem Patris mei , et contra, cibus est diaboli ut hominem deprimat in mortem, per quam illos talibus venenis, ut praedictum est, afflat, qui ei in voluntate sua consentiunt, et post eum declinant.